{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.12","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.12","ref":"2.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":249,"text":"Magnum aliquid tibi dicere uisus es nominando Candidum Uillaregiensem et Donatum Macomadiensem, qui ex uestris episcopis etiam apud nos episcopi fuerunt et probata uita ad honorabilius senilis aetatis meritum peruenerunt; quasi sacramenta et inuocatio nominis dei, quae fit apud uos, ipsa inimica sit nobis, cum et in eis, qui extra ecclesiam sunt, non sit omnino nisi ecclesiae. in qua quaestione si meis uerbis laborarem, tuis adiuuarer. nam si extra ecclesiam nihil ecclesiasticum posse esse sentires, non ipse dixisses nobis et uobis unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. quibus uerbis tuis non in totum consentio. christiana quippe ecclesia caretis, christianam caritatem non habetis. christiana sane in uobis sacramenta cognosco et in his illud quoque diuersum inprobo ac respuo, quod, cum eadem etiam in schismate habeatis, eadem in catholicis exsufflatis. prorsus agnoscit in uobis ecclesia cuncta quae sua sunt, nec ideo non sunt eius, quia et apud uos inueniuntur. apud uos quippe aliena sunt, sed cum uos correctos recipit cuius aunt, fiunt etiam salubriter uestra, quae perniciose habebatis aliena. discordia uos possidet sub titulo pacis; ergo discordia pellatur, pax introducatur. quid causae est ut titulus deponatur? episcopus est, inquis, episcopum recipis*, presbyter, presbyterum. posses mihi et hoc dicere: homo est, hominem recipis'; tam quippe in illo sacramenta christiana quam membra humana cognosco nec curo, per quem fuerint seminata, sed a quo creata. quibus si male uti uoluerit, eo ipso malus fit, quod creatorem de bonis eius offendit; si autem bene uti coeperit, se corriget, non illa mutabit.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.11","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.11"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.13","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.13"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}