{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.15","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.15","ref":"2.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":435,"text":"At enim quia nostros, inquis, haereticos et sacrilegos uocas, quod nefarium et inexpiabile crimen est, numquid talibus sine aliqua expiatione ignosci debet aut potest? cur ergo, inquis, non emaculas uenientem, cur non primo abluis et emundas et sic tibi communicat? quid, quod ex his tuis uerbis multo conuenientius alius dixerit talibus iam ignosci nec debere nec posse teque tibi ipsi contraria locutum esse monstrauerit, ut ideo diceres cum aliqua expiatione talibus ignoscendum. quia id quod obicitur inexpiabile est? quomodo ergo expiatur quod inexpiabile est? quomodo sperem te auditurum esse quod dico, qui tam in proximo non audis ipse quod dicis, cum tibi continuo contradicis censendo expiandum quod inexpiabile dixeris? nos autem ita uestrum dicimus haereticum et sacrilegum errorem, ut tamen inexpiabilem non dicamus; alioquin frustra uobiscum, ut eo relicto correcti ad ecclesiam catholicam transeatis, quibus modis possumus agendum esse censuimus. nec nostro, sicut scribis, uerbo te uti arbitreris, quasi hoc malum sine uenia et sine medico esse dicamus; quod omnino non dicimus, quia et ueniam merentur, quos huius mali paenituerit, et omnipotens est medicus, qui per prophetem dicit: si conuersus fueris et ingemueris, tunc saluus eris. quapropter si in aliquem forte incidisti uel minus in his rebus instructum uel minus quid loqueretur intuentem, quamuis esse communionis catholicae uideretur qui hoc tibi diceret, ipse potius huius inconsiderati uerbi ueniam mereatur, sicut tu, qui cum sis tam liberaliter eruditus et in arte uerborum non mediocriter doctus, minus tamen quid loquaris adtendens expiandum censes quod inexpiabile dixeris et, quod est monstruosius, ideo expiandum, quia inexpiabile. non est autem catholicum eos hortari, ut errore correcto salui fiant, quos.inexpiabiliter atque insanabiliter adsereremus errare. sed ideo uobis non uidentur mundari, cum ad nos a uobis transeunt, quia non denuo baptizantur, quasi solo baptismo, quem repeti non oportet, cum idem atque unus est. homines ab errore mundentur. mundantur et uerbo ueritatis ab illo qui ait: iam uos mundi estis propter uerbum quod locutus sum uobis. mundantur et sacrificio contriti cordis ab illo de quo dictum est: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non spernit. mundantur et elemosynis ab illo qui ait: date elemosynas, et ecce omnia munda sunt uobis. mundantur ipsa quae supereminet omnibus caritate ab illo, qui per apostolum Petrum dixit: caritas cooperit multitudinem peccatorum. quae una si adsit, illa omnia recte fiunt; si autem desit, illa omnia frustra fiunt. haec uero unde sit audi dicentem apostolum: caritas, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. unde merito creduntur hi, qui extra ecclesiam baptismum ecclesiae perceperunt, non habere spiritum sanctum, nisi cum ipsi ecclesiae in uinculo pacis per conexionem caritatis adhaerescunt.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.14","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.14"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.16","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.16"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}