{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.19","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.19","ref":"2.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":266,"text":"Cum ergo ueniunt ad nos uestri desistentes esse uestri, incipientes esse nostri, accipiunt quod non habebant. ut salubriter habere incipiant, quod tanto perniciosius quanto indignius habebant. accipiunt enim primitus ipsam ecclesiam et in ea pacem unitatem caritatem per fontem eius proprium atque inuisibilem spiritum sanctum. sine quibus utique nullo dubitante interissent, quidquid aliud apud uos, quod de ecclesia foras trahi potuit, habuissent, faciliore autem uenia quod nondum habuerunt accipiunt, quam si habuissent iam et desenris sent. et hoc discernitur apud nos. ut aliter recipiantur qui catholicam reliquerunt, aliter qui ad illam primitus ueniunt. illos enim amplius grauat crimen desertionis, hos autem non a se disruptum, sed cognitum et retentum uinculum releuat unitatis. unde fieri potest. ut, qui seductos rebaptizauerunt. ipsi pro eis paenitentibus dominum deprecentur. si prius isti conciliati quam illi reconciliati ecclesiae fuerint; sicut fieri potest, ut etiam cultores idolorum, si quos forte christianos ad idola seductos apostatas fecerint. si priores seductores facti fuerint christiani et magnum aliquod meritum in ecclesia consecuti, per ipsos illi quos deceperant redeant. per ipsos commendentur et reconcilientur domino, per quos dimiserant dominum. quod enim ualet ad mundanda sacrilegia gentilium recte perceptum sacramentum baptismatis, hoc ualet ad mundanda sacrilegia schismaticorum et haereticorum ueraciter adprehensa caritas unitatis. quamobrem sicut seductores fidelium christianorum uenientes ad Christum seductis redeuntibus praeponuntur. unde isti et episcopi fieri possunt. illi non possunt, ita mii-ari non debent decepti ab haereticis. quando ad catholicam redeunt, suos deceptores sibi anteponi, quando ad catholicam ueniunt. isti namque excusabilius petunt quae sibi defuerunt, illi humilius repetunt quod fuerunt; istos honorabilius ubi nondum steterant aduocamus, illos suspectius unde lapsi fuerant reuocamus.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.18","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.18"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.20","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.20"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}