{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.2","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.2","ref":"2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":294,"text":"Audi ergo, Cresconi, dum breuiter et hoc demonstrabo nihil te dixisse per totam epistulam tuam quo refelleres meam, nisi forte quod me nomina deriuare uel declinare docuisti, ut a Donato Donatianos potius quam Donatistas dicerem, quam tamen Graecam saltem declinationem esse concedis, uidelicet quod ita Donatistae a Donato ut euangelistae ab euangelio nominentur, quo te delectari dicis, ut uestris euangelium praedicantibus a simili mutuata sit uocabuli declinatio. uide ergo, ne forte ipsi priores hoc uoluerint appellari, quia Donatum habent pro euangelio. nam sic isti a Donati quomodo sancti omnes nolunt ab euangelii societate discedere, et ideo delectantur uocari Donatistae sicut euangelistae, tuque potius eis facis iniuriam, cum scribis in Latino sermone non nisi Latinam regulam probans Donatianos a Donato, sicut ab Arrio et Nouato Arrianos et Nouatianos, melius uocari. nam ego cum scriberem, iam mihi a nescio quibus propagatum sonabat hoc nomen neque id mutare curaui, cum et hoc ad distinctionem quam uolebam satis sufficere existimarem. si enim Demosthenes, clarissimus oratorum, quibus uerborum tanta fuit cura quanta rerum auctoribus nostris, tamen, cum ei nonnullam locutionis insolentiam obiecisset Aeschines, negauit ille in eo positas esse fortunas Graeciae, illone an illo uerbo usus fuerit et huc an illuc manum porrexerit, quanto minus nos laborare debemus de regulis deriuandorum nominum, quando, sine illud siue illud dicamus, intellegitur sine ambiguitate quod dicimus, quorum non in expolitione sermonis, sed in demonstratione ueritatis est maior intentio! si autem quisquam nostrorum primus flexit hoc nomen, nullo modo mihi uidetur illud simile intuitus, quod euangelistae ab euangelio nuncupantur; sed quia per Donatum non tantum Carthaginis, qui hanc haeresem maxime roborasse perhibetur, sed etiam maiorem Donatum a Casis Nigris, qui altare contra altare in eadem ciuitate primus erexit, magnum scandalum factum est, ita fortasse a Donato Donatistas ut ab scandalo scandalistas uoluit appellare.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.1","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.1"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.3","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.3"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}