{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.22.15-24","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.22.15-24","ref":"2.22.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.22.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.22.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.22.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":185,"text":"puto enim iam non te repetiturum atque dicturum, quod impleat in abluendo uicem conscientiae bonae falsa eius fama bona; sufficit quod hoc uestros, non te, dicere adseruisti. illorum te pudeat, non etiam tui. restat ergo, ut tunc uel deus uel quisquam sanctus angelus abluat. quod si dixeritis. illa horrenda consequetur absurditas, quam in illa epistula mea commemoratam non dico uidere noluisti, quia prorsus non attigisti, sed tanto attentius acutiusque uidisti. quanto magis attingere timuisti. si enim hoc dicitis, quod, cum sanctus homo baptizat. sancta eius conscientia diluit accipientis conscientiam, cum uero conscientia dantis latenter inmunda est, tunc deus angelusue abluit, cauete, ne, qui uobis haec dicentibus credunt, occultos malos optent inuenire a quibus baptizentur, ut multo sanctius ab ipso deo uel angelo eius abluantur. hanc absurditatem uel deridendam uel detestandam cum uerbis praecedentibus Petiliani perspiceres consequenter et a me in epistula mea commemoratam, caute tu quidem, quasi nihil horum dixerim, rem tantam silendam putasti, sed confugisti ad nescio quid absurdius, ut, cum maculosa conscientia dantis occulta est et ideo non potest accipientis abluere, tunc falsa fama eius accipiens abluatur et in eo ueritatem falsitas operetur.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.22.1-14","label":"2.22.1 to 2.22.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.22.1"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.23","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.23"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}