{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.23","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.23","ref":"2.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":237,"text":"I nunc et accusa calumniose dialecticos, quod fugienda uersutia sermonis efficiant, ut si falsum est uerum sit, si uerum est falsum sit. ecce tale aliquid ipse in sacramenta christianae regenerationis inmittis, immo peius magisque fugiendum. illi enim non in sua fraude nec in rerum ueritate, sed in perplexitate locutionis humanae quaedam uerba dicunt tunc uideri uera cum falsa sunt, tunc falsa cum uera sunt; quae cum in disputationem inciderint animo discerni, etiamsi dissolui sermone non possunt. tu uero non uerbum quodlibet nec rem quamlibet, sed ipsam qua in aeternam uitam renascimur mundationem conscientiae ueram fieri posse dicis in homine per famam falsam alienae conscientiae. et ne tibi hoc tribuatur, qui dialecticam didicisti. uestrorum dicis hanc esse sententiam, quibus non ut dialecticus, sed plane ut haereticus consensisti. per te igitur aut per uestros haec est magnifica inuenta uel demonstrata doctrina: cum sancte dantis bona conscientia est, tunc ad eam fit bonus qui baptizatur, tunc arbor bona bonum fructum parit: cum uero conscientia dantis mala et occulta est, tunc eius quae falsa est bona fama consulitur, ut tunc a fallente accipiat homo baptismum uerum, cum de illo crediderit falsum, atque ita, ne desit arbor, quae fructum pariat haeretici erroris, fit mater falsitas ueritatis. hoc ideo totum tam execrabile, tam mirabiliter peruersum et insanum, ne quod dei est dei esse dicatur, ut quod a deo sumitur hominibus tribuatur, ne qui dixit: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis errasse uideatur.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.22.15-24","label":"2.22.15 to 2.22.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.22.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.22.15"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.24","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.24"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}