{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.28","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.28","ref":"2.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":190,"text":"Opponis mihi uerba scripturarum totiens demonstrata quam uos nihil adiuuent: oleum peccatoris non inpinguet caput meum — cum et apud uos esse saltem occultos peccatores negare non possis, qui tamen baptizant nec his uerbis excepti sunt; non enim ait: 'oleum manifesti peccatoris', sed absolute: 'oleum peccatoris' — et: facti sunt mihi uelut aqua mendax non habens fidem. ubi miror prudentiam tuam, quomodo tibi non uideatur aqua mendax simulatoris occulti, cuius et falsam famam mundandae alienae conscientiae prodesse aliquid credidisti, nisi quia illud non dialecticum, sed plane sophisticum, quod in me frustra quasi in dialectico reprehendisti, subuenire tibi arbitratus es: (si mentiris, uerum dicis! quid enim aliud conaris asserere, cum homini tribuens baptismum, quem dei esse non uis agnoscere, ideo dicis adulterum dare posse uerum baptismum, quia se ipsum occultando castum esse mentitur? itaque tunc uerum dicit in baptismo, cum mentitur in flagitio, et non est aqua eius mendax, quam esse uultis in ecclesia secundum promissionem tot prophetiarum toto terrarum orbe diffusa, cum aquam mendacem non baptismum dixerit Hieremias, sed mendaces homines secundum intellectum qui manifestus est in Apocalypsi, ubi interrogante Iohanne, quid essent aquae illae in uisione monstratae, populos esse responsum est.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.27","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.27"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.29","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.29"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}