{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.29","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.29","ref":"2.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":188,"text":"De illo uero testimonio, quod scriptum est: qui baptixatur a mortuo quid proficit lauatio eius?, quam non intellexeris, quod ego in illa epistula posui, quantumque me uerbis tuis adiuueris, paululum adtende. cum enim putasses a me mortuum hoc loco intellegi cultorem idolorum. quasi eos solos exceperim qui baptizare non possint, egisti. quantum potuisti, repetito illo de oleo testimonio, quod nullum peccatorem baptizare uoluerit qui dixit: oleum peccatoris non inpinguabit caput meum, non excipiendo aliquem peccatorem. unde uos magis urgemini, sicut paulo ante monstraui. si enim nullus peccator exceptus est, proinde baptizatos ab occultis malis, cum conuicti fuerint, denuo baptizate. hic iam conaberis occultum excipere peccatorem, quem sancta scriptura non excepit. totus igitur iste uester intellectus falsus a ueritate conuincitur, cum et uestrae intentioni similiter repugnare monstratur. neque enim hoc re uera de baptismo in psalmo positum est ac non de assentatoris adulatione, quod superiora uerba satis indicant; nam tota sententia ita conectitur: emendabit me iustus in misericordia et arguet me: oleum autem peccatoris non inpinguabit caput meum. maluit ergo contundi caput suum ab arguente ueraciter quam ungi a blandiente fallaciter, translatis uerbis oleo et unctione lenitudinem significantibus adulantis.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.28","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.28"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.30","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.30"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}