{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.33","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.33","ref":"2.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.33.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":416,"text":"Quid agis, quo te conuertis? uerba tua tibi recitantur. non solum enim mea cum dicerem non refellisti, sed nesciens quid meum legeris aliis uerbis tamquam tuum hoc idem ipse dixisti et, ut diligentius audiri et considerari posset, scripsisti, ut tibi quotiens libuerit recitetur. audi ergo — uerba tua nempe ista sunt —: quodsi idoli cultorem, inquis, tantum libi placet excipere, quid ille de quo dicitur: nolo oleum peccatoris ungat caput meum? utrumne et hic peccator ille solus, est qui idolum colit, an quisquis quod non licet admittit? quodsi et peccatorem tantum culto-rem idoli putas, r-hristianus ergo si quid contra legem gesserit peccasse non dicetur? quodsi nihil dici stultius nec absurdius potest, aperte praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet. haec certe quae inserui uerba tua sunt. ego cultorem idoli non excepi, sed ipsos deos eorum mortuos esse dixi, quorum a nullo baptizari aliquid prodest; ab ipsis enim diis sibi baptizari uidentur, in quorum nomine se mundari arbitrantur. tu autem nullum peccatorem excepisti. quodsi hoc loco peccator et mortalis homo qui baptizat intellegendus est, nullum peccatorem excipiens procul dubio nec occultum excepisti: aperte, inquis, praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet. audi ergo te ipsum. 'quisquis peccator' dixisti, nec manifestum nec occultum excepisti. proinde qua fronte cogunt baptizari post manifestum qui nolunt post occultum, ubi adserunt neminem exceptum? fuge igitur, frater. ab insano intellectu ad sanum, ut in hoc testimonio de oleo peccatoris, sicut superiora eiusdem psalmi uerba praescribunt, blandam lenitudinem fallacis iam adulatoris intellegas. ita enim et nullus erit exceptus et non inpinget in angustias insuperabiles malus baptizator occultus. sic et in alio testimonio, ubi dictum est: qui baptizatur a mortuo quid ei prodest lauatio eius?, aut inspice diligenter codices antiquos et maxime Graecos, ne forte ipsa uerba aliter conscripta ex praecedenti et consequenti contextione sermonis alium sensum intiment, aut certe mortuos intellegamus, sicut dixi, in quorum nomine baptizantur idolorum cultores, ut ab illo quemque intellegas baptizatum, in cuius nomine se credit esse mundatum. ita enim et illic nullus excipitur; nullus quippe mortuus deus paganorum mundare potest credentes in se. si autem hoc loco omnem hominem peccatorem intellexeris mortuum. tanta quae non uis te secuntur, ut ipse quemadmodum uiuas inuenire non possis, dicente Iohanne: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est, ut omnino non inuenias hominem a quo baptizeris, si omnem peccatorem deuitare uolueris.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.32","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.32"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.34","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.34"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}