{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.35","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.35","ref":"2.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":315,"text":"Nec illam tuam nimium seueram sententiam formidabo, qua dixisti: quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet, nisi quia non inuenis, quis ueraciter dicat in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, nisi peccatorem se esse fateatur. uellem singulos interrogare, qui baptizant apud uos, utrum peccatores omnino non sint. potest enim mihi quilibet eorum respondere: (non sum traditor, non sum turificator, non adulter, non homicida, non idolorum cultor, non postremo haereticus, non schismaticus'; (non sum' autem 'peccator* nescio utrum quisquam uel haeretica superbia repperiri possit qui audeat dicere, audeat cogitare; nescio utrum quisquam tanto arrogantiae tumore caecetur, ut non dicam uoce profiteatur, sed uel apud se ipsum tacitus arbitretur non sibi esse necessariam deprecationem, in qua dicimus deo: dimitte nobis debita nostra. neque enim pro eis debitis dimittendis rogamus, quae semel in baptismo dimissa esse confidimus, sed pro eis utique, sine quibus humana fragilitas non est, quantumcumque in obseruandis praeceptis dominicis uigilemus. postremo suscipiat qui uoluerit huius inpudentiae frontem et dicat: (non sum peccator; e* quo mihi in baptismo cuncta dimissa sunt, nullum in me peccatum poterit inueniri'. magis ego Iohanni credo et multo fidentius respondeo: 'te ipsum decipis et ueritas in te non est.' neque hoc agit praeceps et fallax ista professio, ut in te peccata non inueniantur, sed ut quae inueniuntur non dimittantur. si ergo iam baptizatus es, uellem scire quem reppereris, qui contra Iohannem apostolum diceret: 'peccatum non habeo'. si enim talem quemquam repperire potuisti. quomodo baptizatus es ab eo, qui se ipsum decipiebat et in quo ueritas non erat? si autem qualiscumque humilitatis non inmemor peccatorem se esse dicebat, quomodo sibi secundum tuam sententiam ius baptismatis usurpabat? tu enim dixisti, tu etiam scribere minime timuisti, ut, quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet. si autem nondum baptizatus es, aut hanc uanissimam sententiam corrige aut a quibus baptizeris angelos quaere.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.34","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.34"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.36","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.36"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}