{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.37","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.37","ref":"2.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.37.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":262,"text":"Sic enim te putabo dixisse non iam 'quisquis peccator', quia nisi fallor iam cernis quam temere dictum sit, sed: 'peccator, qualem nostri describunt, quisquis inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet', quemadmodum scriptum est: peccatori autem dicit deus: ut quid tu enarras iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum ? et ut ostenderet, quali peccatori hoc diceret, ne omnes homines a praedicando uerbo eius sese abstinerent, qui nec sentire audent nec dicere se peccatores non esse, sequitur eumque describit: tu uero odisti disciplinam et abiecisti sermones meos post te. os tuum abundauit malitia- et lingua tua amplexa est dolositatem. si uidebas furem, concurrebas ei et cum adulteris portionem tuam ponebas. sedens aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. tali ergo peccatori dicit: ut quid tu enarras iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum?, tamquam diceret: 'frustra hoc facis; quantum ad te adtinet, non tibi prodest; hoc tibi ad iudicium damnationis, non ad meritum salutis ualebit'. uerumtamen si etiam tali peccatore narrante iustificationes dei et adsumente testamentum eius per os suum illi, qui ex eius ore audiunt, credant faciant proficiant, nonne illo reprobato laudabuntur, illo culpato iustificabuntur, illo damnato coronabuntur, quoniam curauerunt oboedire domino dicenti: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt? sicut ergo iste peccator, si ius sibi praedicandi testamenti diuini usurpauerit, sibi nihil prodest, audientibus autem et facientibus non ipse sed quod praedicat prodest, ita et ille, qui ius baptismatis sibi usurpare non debuit, sibi nocet qui bonum male usurpauit, non ei qui bonum bene percepit.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.36","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.36"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.38","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.38"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}