{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.39","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.39","ref":"2.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":174,"text":"Quid, quod etiam beati Cypriani mentionem facere audetis, uelut ille auctor sit uestrae diuisionis, tantus defensor catholicae unitatis et pacis? primo esto in ecclesia, quam constat tenuisse ac praedicasse Cyprianum, et tunc aude uelut auctorem sententiae tuae nominare Cyprianum. primo. imitare pietatem humilitatemque Cypriani, et tunc profer concilium Cypriani. nos enim nullam Cypriano facimus iniuriam, cum eius quaslibet litteras a canonica diuinarum scripturarum auctoritate distinguimus. neque enim sine causa tam salubri uigilantia est canon ecclesiasticus constitutus, ad quem certi prophetarum et apostolorum libri pertineant, quos omnino iudicare non audeamus et secundum quos de ceteris litteris uel fidelium uel infidelium libere iudicemus. proinde cum dicat apostolus, cuius epistulae in auctoritate canonica uigent: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit, quamdiu aliter sapuit Cyprianus, si scripta eius esse constat quae pro uobis proferenda arbitramini, quamdiu ergo de hac re aliter sapuit quam ueritas diligentius considerata patefecit, donec ei deus id quoque reuelaret, ineffabili laude caritatis unitatem pacemque catholicam etiam cum collegis suis, a quibus aliter sapuit, non reliquit.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.38","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.38"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.40","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.40"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}