{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.48","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.48","ref":"2.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.48.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":288,"text":"Si uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimusipside ecclesia recedamus. nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi. fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: (in domo autem magna non solum uasa sunt aurea etargentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata.' nos operam demus et quantum possumus laboremus, ut uas aureum et argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere domino soli concessum est cui et uirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicare, ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam uel uentilabrum iam ferre posse aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt. his Cypriani uerbis deum timentes in ecclesia tenerentur, qui uellent ab ea separari propter cognitos malos, quibus uerbis uos damnamini, qui separati accusatis et bonos. his uerbis Cyprianus et nos tenet in domo dei cuius decorem dilexit, etiamsi, quod numquam facere potuistis, a uobis accusatos et demonstratos traditores et quoslibet alios malos nosse possimus, ne illam propter uasa facta in contumeliam deseramus. his uerbis etiam uos in catholicam pacem correctos pacificus introducat, ne quibuslibet peccatis alienis seu ueris seu falsis offensi contra ecclesiam Christi in toto mundo scripturis fructificantem atque crescentem mala tanta iactetis, ne propter zizania triticum accusetis, ne propter paleam frumenta deseratis, ne propter uasa inhonorata extra domum magnam remaneatis.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.47","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.47"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.49","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.49"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}