{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.6","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.6","ref":"2.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":224,"text":"Adtende diligenter quid dicas, quid dicam. tu certe definisti et dixisti: haeresis est diuersa sequentium secta, schisma uero eadem sequentium separatio. item tu dixisti nobis et uobis unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. si una religio est, eadem sacramenta. nihil in christiana obseruatione diuersum, quare ergo rebaptizas christianum ? si autem in eo quod tu rebaptizas christianum, ego non rebaptizo, diuersa utique sequimur, quare te dici non uis haereticum? puto quod non paruo signo agnoscamus haereticos, qui cum sibi et nobis unam religionem. eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum esse fateantur, nolunt nos agnoscere baptizatos. an tanta obstinatione contenditis, tanta dissensione ueritati resistitis, ut a religione, a sacramentis, a christiana obseruatione baptismum separetis? quod si facitis, in eo estis haeretici, quod ad religionem, ad sacramenta, ad obseruationem christianam baptismum pertinere non uultis. si autem non facitis, in eo estis haeretici, quod eos, qui uobiscum habent unam religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, cum et baptismum ad religionem, ad sacramenta, ad christianam obseruationem pertinere fateamini, tamen rebaptizatis. adtende enim diligenter definitionem tuam, in qua dixisti: haeresis est diuersa sequentium secta, et uide utrum non diuersa sequimini, aut separando baptismum a religiosa obseruatione christianorum sacramentorum, quibus eum nos inter magna coniungimus, aut eos, cum quibus in una religiosa obseruatione christianorum sacramentorum etiam baptismus unus est, tamen rebaptizando, quod nos detestamur.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.5","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.5"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.7","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.7"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}