{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.7","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.7","ref":"2.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":283,"text":"Quam uellem, si possem, cum aliquem deceptum ex nostris fidelibus uestri nefandis interimendum insidiis excipiunt, cum apud nos iam baptizatum nec coepisse dicunt esse christianum, cum tamquam paganum exsufflant, cum catechumenum faciunt, ut praeparent deinde retinguendum uel potius extinguendum, repente alicunde existere cum hac epistula tua et hunc ipsum eius locum in mediis eorum ausibus recitando porrigere et exclamare: quid facitis? ecce audite uidete legite: una est nobis uobisque religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. in cuius nomine iste baptizatus sit prius interrogate et tunc, si alium meliorem in uestro baptismo nominatis, date.' tunc illi fortasse, si non ipsa rerum . euidentia contremescerent, continuo consilium suum, magnum uidelicet atque acutum, proferrent et dicerent: 'quis iste nobis est cuius epistulam geris? laicus noster est; nobis uinceret, uincitur sibi.' tum ego si adessem, conuersus ad te dicerem: (tu saltem, obsecro, dic nobis, quid isti faciunt. ecce apud nos baptizatum rebaptizare disponunt. certe ergo nobis et uobis una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum'? an responderes: 'sed Christi baptismus non est religio, non est sacramentum, non est obseruatio christiana*? auerterit deus hanc a tua mente dementiam. quid igitur mihi responderes urguenti ac dicenti: 'una nobis uobisque religio est; quibus autem baptismus unus non est, non est una religio; ergo nobis uobisque unus est baptismus. eadem nobis et uobis sunt sacramenta; quibus autem idem baptismus non est, non sunt eadem sacramenta; ergo idem nobis et uobis est baptismus. nihil est nobis et uobis in christiana obseruatione diuersum; quibus autem diuersus est baptismus, non utique nihil est in christiana obseruatione diuersum; non ergo nobis et uobis diuersus est baptismus. cur quod unum est inprobatur, cur quod idem est exsufflatur, cur quod non diuersum est iteratur'?","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.6","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.6"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.8","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.8"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}