{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 3.2","citation":"Augustine, Contra Cresconium 3.2","ref":"3.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":363,"text":"Quidquid de Cypriani uenerabilis martyris et de quorundam orientalium litteris inserendum putasti, quod eis placuerit apud haereticos et schismaticos datum inprobare baptismi sacramentum, nihil impedit causam nostram, si eam ecclesiam retinemus quam non deseruit Cyprianus, etiam cum multi eius collegae in hanc sententiam consentire noluissent. nam et in ipso concilio dixit: neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes et eandem epistulam ad Iubaianum ita conclusit: Haec tibi, carissime, pro nostra mediocritate respondimus nemini praescribentes aut praeiudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem et cetera. in his ergo nos interim deputa, quibus illud non potuit persuadere Cyprianus, a quibus tamen etiam in hac re diuersa sentientibus communionem suam minime separauit. maiores autem uestri, quibus tale testimonium perhibuisti, quod ab orientalium propterea communione discreti sunt, quia illi suum iudicium resciderunt, quo eis placuerat de ista baptismi quaestione Cypriano atque illi Africano concilio consentiri oportere, contra Cyprianum fecerunt. debuerunt enim cum collegis suis etiam in hac quaestione diuersa sentientibus tenere communionis unitatem, quod in suis litteris fecisse legimus Cyprianum. respondent ideo eum sic loqui uoluisse, ne fortasse excommunicationis timore deterriti non auderent libere dicere quod sentirent, non quia cum eis esset in communione mansurus, si diuersa sensissent; ubi aperte dicunt Cyprianum esse mentitum. si enim dicebat: neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersa senserit amouentes, quod eum dixisse conscripta indicant gesta concilii, et tamen, si quisquam eorum, quibus ea dicebat, diuersum sentire se ostenderet, non cum eo fuerat sacramenta Christi communicaturus, procul dubio mentiebatur, qui talia dolose, non ueraciter promittebat, quodque est in eo mendacio deterius, simplicitatem fratrum duplici corde fallebat, cum praesertim et scriberentur quae dicebantur. nam quicumque ab illo concilio diuersum sensisset, quo posset ab eis ore damnari uel excommunicari, cum eiusdem concilii pro se principium recitaret? quis ergo de Cypriano tolerabilius sentit, utrum nos. qui eum dicimus in obscura de baptismo quaestione hominem falli potuisse, an uos, qui eum dicitis in promittenda christiana communione episcopum fallere uoluisse non unum aliquem fratrum, sed uniuersam episcopalem societatem? quod si et uobis de illo credere nefas est, uestri maiores contra eius sententiam fecerunt, qui se ab orientalium communione, quod de hac re diuersa senserint, diuiserunt.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.1","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.1"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 3.3","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.3"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}