{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 3.28","citation":"Augustine, Contra Cresconium 3.28","ref":"3.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":183,"text":"Quod uero dixi: quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo adclamauerunt, nunc autem, cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt, ecce iam multo melius obmutescerent, cum talia loquerentur quibus peius implicarentur. uides quam uerum sit quod a me dictum est: iam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad ecclesiam quae non damnauit incognita, si pro pace Donati placuit reuocare damnata. multo magis hoc enim secundum tuam narrationem uerum est, qui dixisti etiam illos dilatione concessa reuocatos, de quibus nominatim expressis iam dictum fuerat: dei praesidentis arbitrio uniuersalis conciliiore ueridico damnatos esse cognoscite. cum enim post haec uerba illa est dilatio constituta, quomodo non placuit reuocare damnata? aut quomodo nobis tanto post natis uel ipsi etiam christiano orbi terrarum incognita esse non possint, quae probari non potuerunt de Caeciliano in eo quod postea factum est iudicio transmarino, quando ea, quae de Maximianensibus gesta sunt et in Africa et temporibus nostris, tu, cum sis Afer, sicut dicis, post tot annos adhuc usque non noueras, sicut autem nos docere poterimus, adhuc usque non nosti, quia episcopis uestris mentientibus credidisti?","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.27","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.27"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 3.29","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.29"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}