{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 3.3","citation":"Augustine, Contra Cresconium 3.3","ref":"3.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":172,"text":"Proinde si omnino iam credendum sit quinquaginta episcopis orientalium id esse uisum, quod septuaginta Afris uel aliquanto etiam pluribus contra tot milia episcoporum, quibus hic error in toto orbe displicuit, cur nou potius etiam ipsos paucos orientales suum iudicium correxisse dicamus, non, ut tu loqueris, rescidisse? sicut enim laudabile est a uera sententia non moueri, ita culpabile est persistere in falsa, quam numquam tenere prima laus est, secunda mutare, ut aut ex initio uera permaneat aut mutata falsa uera succedat. neque nunc ad nostram pertinet quaestionem, quale sit quod pars christiani orbis maxima cum orientalibus sensit. si enim hoc uerum, si hoc tenendum atque seruandum est, quod de baptismo tenemus atque seruamus, duo mala uestra nobis obicimus, unum quod erratis in baptismi quaestione, alterum quod uos ab eis, qui de hac re uerum sentiunt, separatis. si autem, ut secundum uos loquar, hoc est in ea quaestione uerum quod ipsi sentitis, illo certe crimine maculamini, quod ab ecclesia recessistis, propter cuius pacem, sicut Cyprianus et fecit et monuit, etiam diuersa sentientes ferre debuistis.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.2","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.2"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 3.4","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.4"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}