{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 3.38","citation":"Augustine, Contra Cresconium 3.38","ref":"3.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.38.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":321,"text":"Sed orientales, quos modo nostros esse concedis. non latuisse hoc facinus dicis atque, ut hoc probes. inseris principium epistulae concilii Serdicensis, ubi Donati Carthaginis episcopi uestri nomen inuenitur adscriptum. quod ideo factum putas et adfirmas, quod uidelicet orientalibus, qui de concilio suo haec scripta miserunt, facinus displicuerit traditorum et ab eorum se communione retraxerant et propterea Donato uestro communicabant. disce ergo quod nescis: Serdicense concilium Arrianorum fuit, quod notum iam diu est et habemus in manibus, contractum maxime contra Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, qui eorum errorem ex ipsa ciuitate ortum prae ceteris acriter arguebat et refellebat. non igitur mirum. si illi haeretici Donatum sibi ut suum assciscere temptauerunt. quos per totum orbem catholica damnabat ecclesia; quamquam nos sine ciuitatum nominibus episcopos ad quos hae litterae datae sunt habeamus. aut ergo aliquis Donatus fuit non in Africa episcopus, cui nomini Carthago a uestris est addita, aut, ut dixi, Africanam haeresim orientalis haeresis sibi temptauit adiungere. quod hinc maxime credibile est, quod ad Carthaginis episcopum Romano praetermisso numquam orientalis catholica scriberet. ubi saltem uester scribi debuit, quem soletis Romam paucis uestris mittere ex Africa. sed deo gratias, quod nec ualuit, si tamen coepta est, illa conspiratio haereticorum orientalium cum Afris haereticis praeualere. tu Arrianos iam inter haereticos et nobis et nobis detestandos in tua epistula posuisti. unde mihi tecum necessitas nulla est etiam de hac quaestione confligere. nam quod tibi proposuisti quaestionem tamquam a nobis obiectam: 'si haec ita sunt, a communione uestrorum quemadmodum orientales postea disgregati sunt?', et respondisti, quod in recipiendis iterum nostris damnatae causae non potuerint seruare constantiam, numquid mirandum est de tam longinquis terris episcopos tuos inpune tibi narrare quod uolunt? quodsi omnino ita esset, tot populi quid fecerunt, qui cum ista nescirent tamen a nobis rebaptizandi censentur? an non est credibile, quod et haec populi ignorare potuerint, cum tu harum rerum aliquantum studiosior, quid cum Maximianensibus egerint uestri Afri in Africa, nisi litteris meis uelles respondere. non quaereres?","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.37","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.37"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 3.39","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.39"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}