{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 3.4","citation":"Augustine, Contra Cresconium 3.4","ref":"3.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":190,"text":"Tunc exclamas, quod ego dixerim: 'nihil inter fideles perfidosque discernas, idem tibi pius atque impius uideatur'. quod ego non dixi, sed plane illud dixi, unde tu, quasi hoc dicerem, exclamare uoluisti et dicere quod non dixi: siue, inquam, a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum quisque percipiat. in qua sententia non nihil inter fidelem perfidumque discreui nec iussi, ut idem cuique pius atque impius uideatur, sed idem sacramentum pium et impium posse habere, quod nec tu negas, qui saltem post impios occultos baptizandum non esse concedis. proinde sine causa coniungis et dicis: nihil prodest bonis moribus uiuere, quia, quidquid iusto licet, potest et iniustus implere, quia et falsum est et a me dictum non est. boni quippe mores uitam bonorum malorumque discernunt et ad diuersa perducunt nec, quidquid iusto licet, potest et iniustus implere, quia iustus implet legem Christi per dilectionem, unde iniustus alienus est, potest tamen aliquid quod et iustus implere, ut et ipse baptizet, si nihil aliud, certe cum latet, sicut etiam illi possunt dei mandata praedicare sicut iusti, sed non secundum ea uiuere sicut iusti, de qualibus dictum est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.3","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.3"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 3.5","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.5"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}