{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 3.43","citation":"Augustine, Contra Cresconium 3.43","ref":"3.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.43.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":195,"text":"Ecce dico iterum, quae me ulterius uetas dicere: arguis apud me eos, quos iam olim defunctos mea cognitio non iudicauit. dicis tu contra: licet tibi et hodie iudicare, et iudicium non tantum de uiuis, sed etiam de mortuis haberi potest. licet enim sit mortuus qui peccauit numquam illud moritur quod admisit. quid, si cum uiueret se correxit deumque placauit, nonne mortuum et deletum est quod admisit, sicut Felicianus et Praetextatus Maximiani ordinatores data, sicut dicis, dilatione se (a) tanto scelere correxerunt? mirum est autem, si propria peccata non obsunt hominibus, qui ea facta correxerint, et aliis obsunt, qui ea omnino non fecerint; quodsi de nobis agitur, adde (qui nec facta cognouerint'. sed dicis licere mihi etiam hodie iudicare, quia iudicium non tantum de uiuis, sed etiam de mortuis fieri potest. ecce uolo iudicare, sed uos causam ipsam non uultis agere, immo uero tunc actam, tunc etiam sine dubio terminatam nobis demonstrantibus non uultis agnoscere. sed faciamus uos potius habere quos docere possitis. quos nondum docuistis quare iam rebaptizandos esse contenditis, quandoquidem traditoribus quos ignorauerant baptizatos nec cum docueritis baptizare debeatis, sicut eos, qui nescientes ab adulteris baptizati sunt, et illis proditis atque conuictis non baptizatis?","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.42","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.42"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 3.44","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.44"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}