{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 3.64","citation":"Augustine, Contra Cresconium 3.64","ref":"3.64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.64.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":309,"text":"Nec illud reprehendimus, quod eosdem ipsos famosi criminis reos et post sententiam damnationis ipsorum et post dilationis diem aliis constitutum tamen propter populos infirmos, qui eis adhaeserunt, recordantes credo patris familias sollicitudinem, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, sine aliqua degradatione colligendos et ipsa abundantia caritatis expiandos esse credidistis. nec illud reprehendimus, quod eos, eum adhuc famoso schismatis sacrilegio tenerentur, etiam per terrenas potestates persecuti estis. fiebat enim hoc, quantum res ipsa consecuta indicauit, corrigendi studio, non nocendi, ut illis molestiis agitati suum scelus cogitare cogerentur et repressis animositatis furiis emendare. sed quia ista non reprehendimus, ideo uestri schismatis crimen iure culpamus, merito detestamur, omni ratione conuincimus, quo uos a nobis. immo ab orbis terrarum catholica communione separatis, talia nobis obiciendo, qualia uos in causa Maximianensium fecisse negare, ut arbitror, non potestis. si enim baptismus Christi est et ideo nullo modo destruendus, qui datus est per Felici anum et Praetextatum, cum separati a uobis Maximiano coniungerentur, cum illo a nobis pro nefarii schismatis crimine condemnati, quomodo non est baptismus Christi uel quomodo destruendus est, qui datur in ecclesia, quae ramos suos, ut uerbis Cypriani utar, per uniuersam terram copia ubertatis extendit, qui datur postremo in illis ecclesiis, quas numquam in litteris apostolicis recitare cessastis, numquam ullo concilio sicut Felicianum Praetextatumque damnastis? si damnatos in integrum restituere placuit pro resareienda parte Donati, quid uos offendit toto orbe diffusa unitas Christi, quae uel damnare non potuit inauditos uel omnino nec damnauit nec absoluit incognitos uel innocentes credidit quos didicit absolutos? si discissos a uobis Maximianenses per iussa iudicum persequendo sedibus expulistis, quid uos per imperatores, qui eosdem iudices mittunt, indigna pati querimini, qui uos ab eius ecclesia, de quo scriptum est, quod adorabunt eum omnes reges terrae. omnes gentes seruient illi, et quod dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, nefario schismate discidistis?","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.63","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.63"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 3.65","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.65"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}