{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 3.77","citation":"Augustine, Contra Cresconium 3.77","ref":"3.77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.77.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":253,"text":"Non, inquis, communicat oriens Africae nec Africa orienti. non sane, sed in paleis haereticis ab area dominica separatis; in frumentis autem catholicis et interioribus paleis omnino communicat oriens Africae et Africa orienti. alii quippe hic, alii uero alibi atque alibi haeretici cum diffusa ubique catholica unitate confligunt. ubique est enim illa, de qua exierunt qui esse ubique minime potuerunt, dicentes secundum id quod de illis praedictum est: ecce hic est Christus, ecce illic, alii hoc loco, alio alii suarum praesumptionum uel potius amputationum proprias particulas ostendentes atque impia superbia radicem unde fracti sunt abnegantes. huic ergo ecclesiae, quae copiosis successibus, cum dilatatur toto orbe terrarum, ex omni gente, tribu et lingua parit multitudinem candidatorum et palmatorum, sicut in Apocalypsi scriptum est, quam numerare nemo potest, huic, inquam, ecclesiae, cui partem Donati non communicare manifestum est, maiores uestri probare debuerunt quaecumque uera documenta de traditoribus habuerunt. quod si fecissent, ipsi in illa essent, extra illam uero illi quos accusassent. nunc autem cum accusatos in illa permansisse uideamus, quid boni de accusatoribus sentire debemus, quos extra illam uidemus? ac per hoc in illa mea quadripertita distributione, ubi dixi, cum de traditoribus proferuntur ex utraque parte documenta, aut utraque uera esse aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra falsa et uestra uera, cum uideres in superioribus tribus uos facillime superari, frustra tibi hoc extremum quasi qua euaderes elegisti. quamuis enim quam inpudenter dicatur aduertas, tamen ea ipsa uera uestra si qua essent humana documenta, illi ecclesiae probari debuerunt, quam probant documenta diuina.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.76","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.76"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 3.78","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.78"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}