{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 3.80","citation":"Augustine, Contra Cresconium 3.80","ref":"3.80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.80.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":187,"text":"Exaggeras persecutiones quas uos pati dicitis, quibus in tam sacrilega et manifesta obstinatione aduersus pacem sanctae ecclesiae rebellantibus mirabili mansuetudine parcitur, et dicis in primis partibus epistulae tuae, quod imperatori Constantino Caeciliani crimen cum fieret manifestum, ipse quoque eum ut Brixae in exilio degeret sua sententia condemnauit. in quo te quis dubitet uel falli uel fallere, quando et Felicem Aptugnensem commemorasti in iudicio proconsulis ab Ingentio nescio quo de traditione conuictum? Ecce ego insero sententiam Aeliani proconsulis, qua purgatus atque absolutus est Felix. si tota gesta uis legere, ex archiuo proconsulis accipe. Aelianus pro consule dixit: ex professione Caeciliani, qui acta falsa esse dicit atque epistulae plurima addita, manifestum est qua uoluntate haec gesserit Ingentius, et ideo recipietur in carcerem; est enim artiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosas scripturas tradiderit uel exusserit. omnium enim interrogatio supra scriptorum manifesta est nullas scripturas deificas uel inuentas uel corruptas uel incensas fuisse. hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus illis temporibus nec praesens fuerit neque conscientiam commodauerit neque tale aliquid fieri iusserit.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.79","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.79"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 3.81","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.81"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}