{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 3.84","citation":"Augustine, Contra Cresconium 3.84","ref":"3.84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.84.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":244,"text":"Porro si — quod tibi pro magno elegisti, ut de criminibus traditionum quae uos profertis documenta uera sint, quae autem nos proferimus falsa sint: etiam in eo uos dei ueritas superat, quae sicut praedixit ita reddit ecclesiam in uniuerso mundo fructificantem atque crescentem, quia nihil ei praeiudicant alienorum criminum licet uera documenta, quae propinquioribus episcopis transmarinis, per quos in longinquiores partes siue transit talium rerum fama siue non transit. aut non sunt demonstrata sicut debuerunt aut non sunt credita quibus demonstrari potuerunt aut credita et occultata nequaquam ad alios peruenerunt, nec quisquam uel unus homo, quanto minus tantus christianorum numerus in tot gentibus constitutus reus potest esse participati sceleris alieni, si uel nulla eius uera documenta cognouerit uel eum simulata innocentia falsis documentis quisque fefellerit —: si ergo, ut dicere coeperam, in hoc, quod tibi pro magno elegisti, ut quae uos de traditoribus testimonia profertis uera sint, quae autem proferuntur contra uos falsa sint, nihil ualetis aduersus ecclesiam catholicam toto terrarum orbe diffusam et aduersus prouidentiam dei, qua in christianum nomen, ut tuis uerbis utar, totus cotidie uertitur mundus, quanto magis deficitis in accusationibus uestris. cum hanc ipsam traditionem, cuius nomen uelut horrentes, qui hoc schisma fecerunt, a Christi corpore separatos se ipsos diabolo tradiderunt. multo probabilius, sicut in illis litteris dixi et nunc dico, nos uobis obicimus, qui uos nomina et crimina traditorum dicere tantummodo audimus, nos autem et gesta ecclesiastica, quibus de se ipsi confessi sunt, et gesta municipalia, quibus hoc fecisse leguntur, ostendimus!","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.83","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.83"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 3.85","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.85"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}