{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 3.88","citation":"Augustine, Contra Cresconium 3.88","ref":"3.88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.88.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":237,"text":"Sed non omitto tam manifestum adiutorium tuum, quo nobis etiam nesciens plurimum faues docendo regulas conparatiui gradus, quia id quod ante positum est auget. non quod ante dictum est inprobat. secundum hanc enim regulam tuam, secundum quaedam uerba tua in epistula tua sine ulla difficultate obtinuimus causam nostram. tu enim dixisti in primis partibus litterarum tuarum, uelut nostram pertinaciam criminando, tot documenta legalia quod melius et uerius est nobis persuadere non posse. ubi ego concludo secundum artificialia tua iam nos uerum et bonum tenere, si, quod uerius et melius est, nobis persuaderi non potest cum ergo nos non rescindamus, ut secundum te loquar, uerius et melius baptisma uestrum, quare uos rescinditis uerum et bonum nostrum? item cum dixisses: hoc et nos uolumus ut Christus sit origo et radix caputque christiani, continuo subiecisti: sed quaerimus per quem hoc melius fiat. quod dicendo utique concessisti et per malum ministrum bene fieri, sed melius per bonum. cum itaque nos non rescindimus baptismum, quem per uestrum tamquam per bonum ministrum dari dicitis, quare uos rescinditis baptismum, quem per nostrum tamquam per malum ministrum datum esse contenditis? tu enim dixisti: quaerimus per quem melius fiat, et tua regula est, quia gradus iste quod ante positum est auget. unde si per uestrum sicut putas melius fit, ergo et per nostrum bene fit, ac per hoc, quando per nos baptizatum rebaptizatis, id quod ex ista tua regula bene factum esse conceditis sacrilega praesumptione rescinditis.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.87","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.87"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 3.89","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.89"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}