{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 4.1","citation":"Augustine, Contra Cresconium 4.1","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":272,"text":"Quamuis iam tribus nec paruis uoluminibus epistulae tuae, Cresconi, diligenter satisque responderim, qua Petiliani litteras contra mea rescripta, quibus refellebantur, defendendas putasti, tamen etiam hoc breuiore opere institui de sola causa Maximianensium tecum agere et ex hac una ostendere omnia, quae in illa epistula posuisti, quam frustra, quam inaniter dixeris. neque enim contemnendum est beneficium dei, quod et ad nostrae dispensationis conpendium et ad uestrae correctionis, si sapiatis, adiutorium praestare dignatus est. qui nescientibus uobis neque id agentibus nobis ita uestrorum episcoporum mentibus dominatus est, ut, qui orbem christianum per communionem sacramentorum maculatum peccatis criminabantur alienis quamuis etiam ipsis falsis et non probatis, in Maximiani causa cogerentur fateri eorum quos damnauerunt peccatis non fuisse maculatos in una sacramentorum communione constitutos eos, quibus tamquam innocentibus ad reuertendum dilationem dederunt etsi non ordinatoribus Maximiani, tamen in eius parte constitutis damnatoribus Primiani; et qui baptismum Christi nolebant agnoscere nec in eis ecclesiis datum, quas apostolorum labor propagauit atque fundauit, contendentes extra unam ecclesiam baptismum dari non posse nosque culpantes, quod per eos datum baptismum non rescinderemus, quos esse in uera ecclesia negaremus, susciperent in Maximiani sacrilego schismate baptizatos et in eis baptismum rescindere non auderent; et qui de legibus christianorum imperatorum, quibus eorum peruersitas corrigenda praecipitur, nos tamquam crimine persecutionis accusant, adirent iudices ab ipsis imperatoribus missos et Maximianum ac socios eius apud eos grauiter accusarent, concilium quo eos damnauerunt gestis proconsularibus allegarent, iussiones quibus illi sedibus pellerentur efficacissimas impetrarent. his omnibus a se gestis adhuc nebulas inperitis conantur offundere, non solum scripturis sanctis et priorum rerum gestarum, quando se ab unitate separauerunt, multis certisque documentis, uerum etiam recentissimis suis factis et exemplis euidentissime superati.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 3.94","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.94"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 4.2","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.2"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}