{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 4.18","citation":"Augustine, Contra Cresconium 4.18","ref":"4.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":279,"text":"Dicis in lege scriptum esse: oleum peccatoris nolo ungat caput meum. quod neque ita scriptum est nec sicut putas intellegendum. sed numquid non est oleum peccatoris oleum sacrilegorum Praetextati et Feliciani? dicis item scriptum esse: qui bapti?atur a mortuo quid ei prodest lauatio eius? quod nec diligenter adtendis nec ex ipsa circumstantia lectionis quid sit intellegis. uerumtamen intende, quid personet disertissima illa Bagaitana sententia: optata quidem, inquit, pacis et concordiae est iuncta germanitas, sicut scriptum est: 'iustitia et pax osculatae sunt inuicem'. sed ueridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena. quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam. isti ergo non solum mortui, uerum etiam, quod est grauius, insepulti quomodo baptizare potuerunt? quomodo profuit lauatio eis qui ab his mortuis baptizati sunt, quos in eodem lauacro susceptos denuo non lauistis, si, ut putas, illud intellegendum est? nam quod in epistula mea, cui respondere tibi uideris, putas quod idoli cultorem tamquam grauissimi peccati reum tantummodo exceperim et instas uehementer, ut probes nullum excipi peccatorem in eo quod scriptum esse dicis: oleum peccatoris nolo ungat caput meum, Felicianum et Praetextatum respice, utrum peccatores non fuerint, quando catena sacrilegii cum Maximiano pertrahi tam magno concilio dicebantur. aude adserere, aude contendere, aude saltem dicere peccatores quidem fuisse sed occultos, quos ibi lego famosi criminis reos. quamquam etsi leuiter peccauissent, etsi latuissent, tu hoc testimonio, quod ponis de oleo peccatoris, in ista suggestione extorquere conaris nullum excipi peccatorem. ubi eritis, si ita est, quo fugietis, in quibus uos latebris cum uestris sacrilegis, cum uestris famosi criminis reis, cum uestris cadaueribus insepultis abscondere poteritis?","prev":{"citation":"Contra Cresconium 4.17","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.17"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 4.19","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.19"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}