{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 4.20","citation":"Augustine, Contra Cresconium 4.20","ref":"4.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":155,"text":"Miror autem, quomodo etiam tibi persuadere potuerunt, ut in tua disputatione mentionem faceres Cypriani, cuius litteris etiam ipsis, quas eius esse dicitis, de baptismo destruendo, qui apud haereticos uel schismaticos datur, tota causa uestra subuertitur. sed hoc aduersus Maximianenses uel alios, qui baptismum siue apud uos siue apud nos datum non suscipiunt, agere debemus; uos autem iam causam istam mira facilitate finistis, iam baptismum in sacrilego schismate Maximiani datum cum Praetextato et Feliciano in eorum populis suscepistis, iam contra Cypriani quas dicitis litteras et quibuscumque aliis hoc uisum est sine ulla dubitatione fecistis. nam quod dicis orientales ideo (a) uestrorum communione discretos, quia postea nobiscum sentiendo iudicium suum quod habuerunt de baptismo rescindere maluerunt, si hoc a quibus paucis orientalibus factum est, quod quidem interest utrum possit ostendi, profecto suum iudicium correxerunt. et uos suscepto baptismo, qui datus est in schismate Maximiani, antiquam uestram sententiam rescidistis; tamen uobiscum estis et cum orientalibus esse non uultis.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 4.19","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.19"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 4.21","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.21"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}