{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 4.28","citation":"Augustine, Contra Cresconium 4.28","ref":"4.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":153,"text":"Certe ad hanc causam cernis non pertinere testimonium, quod ex propheta posuisti: dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. Felicianus enim nec secundum cor dei sacrilegus erat nec oues eius in sacrilego schismate pascebat cum disciplina, et tamen baptizabat eos, in quibus receptis cognouistis non ipsius, sed dei fuisse quod dabat. certe perspicis, quomodo a me de scriptura sancta commemoratum est bonum esse confidere in domino quam confidere in homine, teque inaniter, quantum ad hanc causam pertinet, respondisse, quod ideo magis ut iustus et fidelis sit per quem hoc sacramentum celebretur inquiras, quia spem et fiduciam dei, non hominis habes, dei esse autem fidem atque iustitiam, quam semper in eius ministris adtendis. ecce in Feliciano, quando fuit famosi criminis reus, nec iustitia nec fides erat, et tamen baptismus erat et quibus ab eo datus est, cum a uobis collecti sunt, eis accessisse iustitiam dicitis, baptismum defuisse non dicitis.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 4.27","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.27"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 4.29","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.29"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}