{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 4.41","citation":"Augustine, Contra Cresconium 4.41","ref":"4.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":226,"text":"Sed forte paenitet talia te uerba posuisse, quae hanc ueritatem nimis urgerent, quoniam dixisti: factum est ut se ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur, ut responderetur tibi: *quomodo se ecclesiae reddiderunt, quomodo eidem restituti sunt, si ab ea non erant separati? aut si separati erant, quomodo baptizabant?' sed quid aliud diceres, nisi quod ab eis audieras quos consuluisti, cum ex hac causa litteris meis ualde permouereris? et tamen fortassis te arguant reprehendant, quod talia uerba incaute posueris. est quod te aduersus eos maxime muniat ac tuam tristitiam consoletur. nam et ipsi in eiusdem concilii decreto talia posuerunt; unde si nobis lecto isto opusculo nostro ita respondere uoluerint, quod eis non praeiudicent uerba laici sui, uerba ipsorum continuo recitabimus: eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. cum enim eis dicitur: 'isti, quos ad matrem ecclesiam redire permisistis, antequam redirent, ubi erant?', similiter urgentur ac tu paulo ante uerbis a te positis urgebaris. ubi enim eos fuisse respondebunt nisi in schismate Maximiani? sed ubi uolunt eos fuisse contendant: certe qui ad ecclesiam redire permissi sunt in ecclesia non fuerunt. ergo extra ecclesiam baptizauerunt et simul baptizatores et baptizati ad ecclesiam redeuntes nec illi honores quos extra gesserant nec illi baptisma quod extra acceperant amiserunt.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 4.40","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.40"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 4.42","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.42"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}