{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 4.42","citation":"Augustine, Contra Cresconium 4.42","ref":"4.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.42.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":169,"text":"Et tu quidem, quantum potuisti in causa mala, caute locutus es, ut diceres: placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. illi autem nec corrigendos eos fuisse dixerunt quibus data est illa dilatio, sed tamquam omnino inpolluti atque innocentes in Maximiani societate fuerint, sic de illis loquuntur, cum ipsam prorogant dilationem. quid est enim aliud quod dicunt: eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem ecclesiam redire permisimus, nisi: 'quos non polluit consortium Maximiani, ad matrem ecclesiam redire permisimus'? ac ne parum sit, uide quid adiungant: quanto enim de reorum, inquiunt. morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. cur itaque tu dicis placuisse dilationem temporis dari. intra quod si qui corrigi uellet innocens haberetur, cum eam uideas inpollutis atque innocentibus datam? sed uidelicet tu timuisti, ne tibi diceretur: 'quare dabatur dilatio eis, quos non polluerat Maximianus?' ideo dilatione illa corrigendos esse censuisti. illi timuerunt, ne sibi diceretur: 'quare in suis honoribus pollutos suscipere uoluistis?' ideo se inpollutis dilationem dedisse dixerunt.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 4.41","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.41"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 4.43","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.43"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}