{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 4.58","citation":"Augustine, Contra Cresconium 4.58","ref":"4.58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.58.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":262,"text":"Lege quae de illis uel in illos aduocatis prosequentibus dicta sunt, quae obiecta crimina sacrilegii, quo impetu accusationis concitatae sunt potestates; quaere quae facta sint Saluio Membresitano, quia non ei potuit illius persecutionis exagitationibus extorqueri, ut rediret a consortio criminis, maluitque se committere examini et persecutoribus suis in proconsulari iudicio respondere, ea credo fiducia, quod sciret aduersarios suos legibus contra haereticos promulgatis uti non posse apud iudicem, nisi etiam se ipsos eis pariter inretirent. sed fefellit eum ista cogitatio. apud Seranum enim tunc proconsulem uel gratia plus ualuit uel magis forte Bagaiense concilium, quod illic etiam contra eundem Saluium recitatum est. quadam sane interlocutione quid per se ageretur ostendit, id est ut Saluium aut choro episcoporum communionis Primiani redderet aut fugaret a sedibus, ut Restitutus, quem contra eum Primianus ordinauerat, loca omnia, quae a Saluio tenebantur, sine aduersario possideret; et tamen in eadem interlocutione quod persecutionem Saluius pateretur expressit.' sic enim in eisdem gestis legitur: Seranus pro consule dixit: lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi iudicauerunt. quare non aut sub satisfactione ad chorum reuerteris uetustatis aut, ut habes scriptum, terga persecutoribus prodis? quid hic tibi uidetur? placetne istum Saluium appellare iustum, cui pro consule, apud quem Restituto episcopo uestro contra stante accusabatur, etiam de sancta scriptura dat consilium, ut terga persecutoribus prodat, quoniam scriptum est in euangelio: si uos persecuti fu e ri D;, fugite? uides certe, quam speciem Saluius apud suos uel martyris uel confessoris ostendat, qui persequente Restituto haec meruit a proconsule audire, et tamen non solum secundum nos, uerum etiam secundum uos impius et sacrilegus iudicatur.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 4.57","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.57"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 4.59","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.59"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}