{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 4.61","citation":"Augustine, Contra Cresconium 4.61","ref":"4.61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.61.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":147,"text":"Proinde cum freneticus medicum uexat et medicus freneticum ligat, aut ambo inuicem persequuntur aut, si persecutio nisi quae male fit non est, non utique persequitur medicus freneticum, sed freneticus medicum. saeuitia igitur uestra et uiolentissima audacia per circumcelliones uestros clericorum uestrorum satellites omnibus nota conprimenda fuit legibus, quae contra uos latae sunt, et quodammodo conliganda, simul ut, in quo essetis errore et quo sacrilegio contra unitatem pacemque Christi diuideremini, saltem ipso terrore commonitimoniti cogitare atque emendare uelletis, sicut terroribus uestris per potestatum saecularium iussiones exagitati Felicianus et Praetextatus — quod corde nimium duro et peruersissimo Saluius noluit — schisma quod a uobis fecerant correxerunt et ad uestram communionem societatemque redierunt. totum autem corrigeretur, si ad radicem catholicam a uobis omnibus rediretur. quidquid uero factum est aduersus uos, quod temperamentum christianae dilectionis excederet, tam non est imputandum catholicae ecclesiae quam nec illud, quod Saluio fecerunt Abitinenses, Primiano uel Restituto imputauerim.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 4.60","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.60"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 4.62","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.62"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}