{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 4.66","citation":"Augustine, Contra Cresconium 4.66","ref":"4.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.66.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":258,"text":"Iam illud quod in Siluanum Cirtensem episcopum uestrum dixi, fuisse traditorem municipalia gesta testantur ibidem apud Cirtam a curatore rei publicae Munatio Felice confecta. nam sicut ibi scriptum legimus, posteaquam apertum est ad bybliothecam, inuenta sunt ibi armaria inania. ibi protulit Siluanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam eas inuenisse. cui Uictor Aufidii dixit: mortuus fueras, si non eas inuenisses. Felix autem curator cum ei dixisset: 'inquire diligentius, ne quid hic remanserit', Siluanus dixit: nihil hic rex mansit, totum hoc eiecimus. quae gesta cum apud acta Zenophili consularis recitarentur eisque insererentur inter alia testium multa documenta, quaesiuit consularis: quid amministrabat tunc Siluanus in clericatu? Uictor respondit: sub Paulo episcopo orta persecutione Siluanus subdiaconus fuit. huic tu publicorum gestorum euidentissimo documento quo minus credatur, magnum aliquid tibi uideris opponere, quia commemoras sententiam, quam dixit in Caecilianum uelut puniens traditores, et argumentaris fieri non potuisse ut traditor fuerit, qui traditionis tam seuerus ultor extiterit: quasi aliquid seuerius uidebatur illis nequissimis senioribus, quando in occidendam Susannam tanta instantia saeuiebant, cum eorum conscientia ipso flagitio foderetur, quod se in illa punire uelle fingebant. sed omittamus talia. quid Felicianus? numquid non cum Primiano nunc damnat, quod cum Maximiano ipse commisit, sed plane meliore sententia correctior, non inpudentior? quod Siluanus si facere uoluisset, non in Caeciliano falsam, sed in se ipso ueram traditionem salubri emendatione damnasset et ad Caeciliani innocentiam etiamsi non episcopus, tamen correcta prauitate transisset, si Felicianus ad Primianum, quem similiter, ut ille Caecilianum, damnauerat innocentem, potuit tamen sine macula Primiani uel sua cum episcopali etiam honore transire.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 4.65","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.65"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 4.67","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.67"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}