{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 4.69","citation":"Augustine, Contra Cresconium 4.69","ref":"4.69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.69.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":338,"text":"Proinde attende, utrum ualeam in illo perspicuo speculo uestro, hoc est in causa Maximianensium, etiam hoc demonstrare. namque mortuis omnibus, (a quibus) et apud quos haec gesta sunt, fieri aliquando poterit, ut inter uestros et illorum posteros quaestio communionis agitetur. dicturi sunt illi a maioribus suis ferme centum uel amplius episcopis damnatum esse Primianum et illam primo quae apud Carthaginem, deinde aliam quae apud Cebarsussi contra eum conscripta est sententiam prolaturi; contra uestri concilium Bagaiense recitabunt. flagitabunt illi, ut diluta esse doceantur crimina Primiani, quae suorum maiorum sententia continentur. nonne multo iustius dicent uestri: haec crimina, quae obicitis iam mortuo, si uera sint, hoc probate, quod ad maiores nostros ea detuleritis, quod eis haec uera esse ostonderitis. quod si facere conati estis nec implere potuistis, maiores ipsos nostros inquinare non poterant aliena crimina quamuis uera, quae illis non fuerant demonstrata; quanto minus, si ea nec conati estis ostendere! unde igitur ad nos causae illius reatus transire potuit, qui nec ipsos, qui cum Primiano tunc uiuebant, ignoratus et non probatus inuoluit? uos itaque schismatis reos perspicua ueritate conuincimus, quos a nobis fratribus uestris propter aliena crimina, quae tunc maioribus nostris demonstrata non sunt, quando fuerant demonstranda, separatos uidemus.' si hoc iustissime dicturae sunt plebes et clerici eorum locorum, ex quibus erant trecenti et decem, qui contra Maximianenses Bagaiense concilium condiderunt, si hoc, inquam, recte dicturi sunt Afri Afris, Numidae et Mauri quam plurimi paucis Byzacenis et prouincialibus, quanto iustius de criminibus, etiamsi uera essent, nescio quorum in Africa traditorum haec dicit Afris orbis terrarum, cum praesertim et in Africa ipsa ecclesia catholica tanta sit, ceteris gentibus unitatis uinculo sociata. quae nihilominus clamet:'documenta etiam criminum alienorum, quae mihi nunc conaris ostendere, non faciunt reos populos gentium, quibus quando debuerunt non demonstrata sunt, (uel quia non potuistis) uel quia non curastis. a quibus populis in hac causa innocentibus si me dissociauero pro criminibus alienis, innocens esse non potero a sacrilego crimine schismatis. proinde et plurimum ualeatis et nunc mihi haec uera esse doceatis: damnamus mortuos traditores, uiuos non deserimus innocentes.'","prev":{"citation":"Contra Cresconium 4.68","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.68"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 4.70","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.70"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}