{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 4.79","citation":"Augustine, Contra Cresconium 4.79","ref":"4.79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.79.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":268,"text":"Tibi certe ipse non suscenseo, quod mihi ex obliquo Manicheos obiciendos putaueris propter errorem adulescentiae meae. unde non tam doleo de praeterita infelicitate mea quam gaudeo de perpetua gloria liberatoris mei. et tamen, si placet, admoneo, ut quaeras et legas, quae et quanta et quomodo aduersus Manicheorum pestilentissimam haeresem scripserim. ibi uidebis, qua fide contra eos christianam defenderim ueritatem eorumque fallacias quanta perspicuitate destruxerim, et noli esse aduersus me incredulus, cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit, contra eundem uero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan scripserit, in quem non, sicut ego in illos, adulescens laicus catechumenus inciderat, sed senex senem ei, cui nunc adiunctus est, aduer- . sarium episcopus episcopum fecerat. unde cum ego epistulam primatis nostri, quia fecisses sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare quod intenderat urgeretur, eius ipsius sententia se corrigentis et de hac re ueniam postulantis legam esse damnatam, tu quaere utrum possis legere, ubi correctus damnauerit Felicianus quae non accusans, sed damnans dixit in Primianum, uel saltem ipse Primianus euacuauerit quae damnans dixit in Felicianum. quod si inueneris, nec sic par erit causa, quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse peruidens cum ueniae postulatione damnauit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudens quod scriptum est: quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus et coram deo inuenies gratiam, isti autem non inuicem apud alios accusauerant, sed aduersus inuicem iudices sederant. proinde inuicem damnauerunt, damnati concordauerunt. non inuidemus in parte Donati pacem damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 4.78","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.78"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 4.80","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.80"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}