{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.13.27-40","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.13.27-40","ref":"1.13.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.13.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.13.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.13.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":190,"text":"itemque alio loco: an ignoratis, fratres scientibus enim legem loquor -, quia lex dominatur homini in quantum tempus uiuit? mulier enim sub uiro uiuo marito iuncta est legi; s i autem mortuus fuerit uir eius, euacuata est a lege uiri. et paulo post: itaque, fratres mei, et uos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus deo. cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; nunc uero euacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut seruiamus in nouitate spiritus et non in uetustate litterae. his atque huiusmodi contestationibus doctor ille gentium satis euidenter ostendit legem non potuisse auferre, sed potius auxisse peccatum, quod auferat gratia, quoniam lex iubere nouit, cui succumbit infirmitas, gratia iuuare, qua infunditur caritas. nc quis enim propter haec testimonia uituperet legem et malam esse contendat, uidit apostolus male intellegentibus quid posset occurrere et eandem sibi ipse proposuit quaestionem: quid d ergo dicemus? inquit. lex peccatum est? absit. sed peccatum non cognoui nisi per legem. hoc iam superius dixerat: per legem cognitio peccati; non ergo ablatio, sed cognitio.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.13.1-26","label":"1.13.1 to 1.13.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.13.1"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.14","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.14"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}