{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.20","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.20","ref":"1.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":176,"text":"Apertius autem quod sequitur utrumque declarat: c o ndelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et eaptiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. sed quod dixit 'captiuantem me', potest mouere, si nulla consensio est. unde propter ista tria, duo scilicet, de quibus iam disputauimus, quod ait: ego au tem carnal is su m, et: u enundatus sub peccato, et hoc tertium: captiuantem in lege peccati, quaeest in membris meis, potest uideri apostolus tum describere, qui sub lege adhuc uiuit, nondum sub gratia. sed sicut illa duo exposuimus propter carnem adhuc corruptibilem dicta, sic et hoc potest intellegi, ut 'captiuantem me' dixerit 'carne', non mente, 'motione', non consensione et ideo 'captiuantem me', quia et in ipsa carne non est aliena natura, sed nostra. sicut ergo exposuit ipse quid dixerit: scio enim quianon habitat in me, hocestin carne mea, bonum, sic etiam ex illius expositione hunc locum debemus accipere, tamquam dixerit: captiuantem me — hoc est 'carnem meam' — lege peccati. quae est in membris meis.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.19","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.19"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.21","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.21"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}