{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.3","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.3","ref":"1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":176,"text":"Haec autem quae duabus epistulis eorum respondeo, uni scilicet, quam dicitur Romam misisse Iulianus — credo, ut per illam quos posset suos aut inueniret aut faceret -, alteri autem, quam decem et octo uelut episcopi participes eius erroris non ad quoslibet, sed ad loci ipsius episcopum sua calliditate temptandum et ad suas partes, si posset fieri, traducendum ausi sunt Thessalonicam scribere, haec ergo, quae istis, ut dixi, duabus epistulis illorum ista disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere sanctitatem non tam discenda quam examinanda et, ubi forsitan aliquid displicuerit, emendanda constitui. indicauit enim mihi frater meus, quod eas illi dare ipse dignatus es, quae in tuas manus nisi uigilantissima diligentia fratrum nostrorum filiorum tuorum unire non possent. ago autem gratias sincerissimae in nos beniuolentiae tuae, quod eas me latere noluisti litteras inimicorum gratiae dei, in quibus repperisti meum nomen calumniose atque euidenter expressum. sed spero de domino deo nostro, quod non sine mercede, quae in caelis est, illi me lacerant dente maledico, quibus me pro paruulis, nc fallaci laudatori Pelagio perditi relinquantur, scd ucraci saluatori Christo liberandi offerantur, oppono.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.2","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.2"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.4","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.4"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}