{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.5","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.5","ref":"1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":277,"text":"Liberum autem arbitrium defendendo praecipitant, ut de illo potius ad faciendam iustitiam quam dc domini adiutorio confidatur atque ut in se quisque, non in domino glorietur. quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de genere humano ? libertas quidem periit per peccatum, sed illa, quae in paradiso fuit, habendi plenam cum inmortalitate iustitiam. propter quod natura humana diuina indiget gratia dicente domino: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, utique liberi ad bene iusteque uiuendum. nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per ipsum peccent maxime omnes, qui cum delectatione peccant et amore peccati et hoc eis placet quod eos libet. unde et apostolus: cum essetis, inquit, serui peccati, liberi fuistis iustitiae. ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse nisi alia libertate seruire. liberi ergo a iustitia non sunt nisi arbitrio uoluntatis; liberi autem a peccato non fiunt nisi gratia saluatoris. propter quod ammirabilis doctor etiam uerba ipsa disereuit: cum enim serui essetis, inquit, peccati, liberi fuistis iustitiae. quem ergo tunc fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. nunc autem liberati a peccato, serui autem facti deo habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. liberos dixit iustitiae, non 'liberatos', a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent, sed uigilantissime maluit dicere 'liberatos' referens hoc ad illam domini sententiam: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. cum itaque non uiuant bene filii hominum nisi effecti filii dei, quid est quod iste libero arbitrio uult bene uiuendi tribuere potestatem, cum haec potestas non detur nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum dicente euangelio: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios deifieri?","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.4","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.4"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.6","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.6"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}