{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.23","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.23","ref":"2.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":144,"text":"Quae cum ita sint, nihil in scripturis sanctis homini a domino uideo iuberi propter probandum liberum arbitrium, quod non inueniatur uel dari ab eius bonitate uel posci propter adiutorium gratiae demonstrandum nec omnino incipit homo ex malo in bonum per initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita misericordia dei. de qua suam cogitationem recolens quidam, sicut legimus in Psalmis: numquid obliuiscetur, inquit, misereri deus aut continebit in ira sua miserationes suas? et dixi: nunc coepi, haec inmutatio dexterae excelsi. cum ergo dixisset: nunc coepi, non dixit haec inmutatio 'arbitrii mei', sed dexterae excelsi. sic itaque dei gratia cogitetur, ut ab initio bonae mutationis suae usque in finem consummationis qui gloriatur in domino glorietur, quia, sicut nemo potest bonum perficere sine domino, sic nemo incipere sine domino. sed hic sit huius uoluminis terminus, ut legentis reficiatur intentio et ad sequentia reparetur.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.22","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.22"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.1","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}