{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.15","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.15","ref":"3.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":249,"text":"Cum itaque iusti omnes et antiquiores et apostoli ex fide uixerint recta, quae est in Christo Iesu domino nostro, moresque tam sanctos cum fide habuerint, ut licet non tam perfectae uirtutis in hac uita esse potuerint, quam post hanc uitam futura est, tamen quidquid peccati ex humana infirmitate subreperet, pietate ipsius fidei continuo deleretur- unde fieri potest, ut in conparatione iniquorum, quos damnaturus est deus, iustos eos fuisse dicendum sit, cum per piam fidem tam in contrarium ab illis impiis sint remoti, ut clamet apostolus: quae pars fideli cum infideli?—, sed uidelicet noui heretei Pelagiani religiosi amatores et laudatores uidentur sibi esse sanctorum, si non audeant dicere inperfectae illos fuisse uirtutis, cum hoc confiteatur uas electionis, qui considerans ubi adhuc esset et quia corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam: non quia iam acceperim, ait, aut iam perfectus sim, fratres, ego me ipsum non arbitror ad prehendisse. et paulo post tamen, qui se negauerat esse perfectum: quotquot ergo perfecti, inquit, hoc sapiamus, ut ostenderet secundum istius uitae modum esse quandam perfectionem eique perfectioni hoc quoque deputari, si se quisque nouerit nondum esse perfectum. quid enim excellentius in ueteri populo sacerdotibus sanctis? et tamen eis praecepit deus sacrificium pro suis primitus offerre peccatis. et quid sanctius in nouo populo apostolis? et tamen praecepit eis dominus in oratione dicere: dimitte nobis debitanostra. omnium igitur piorum sub hoc onere corruptibilis carnis et in istius uitae infirmitate gementium spes una est, quod aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.14.7-12","label":"3.14.7 to 3.14.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.14.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.14.7"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.16","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.16"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}