{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.17","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.17","ref":"3.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":380,"text":"Quis autem ferat eos obicere nobis, 'quod post resurrectionem tales processus futuros esse dicamus, ut ibi incipiant homines quae hic noluerint dei mandata complere', quoniam dicimus ibi omnino nullum futurum esse peccatum nec cum aliqua peccati cupiditate conflictum, tamquam ipsi audeant hoc negare? sapientiam quoque et cognitionem dei tunc perfici in nobis et in domino tantam exultationem, ut ea sit plena et uera securitas, quis negabit, nisi tam sit auersus a uero, ut ob hoc ad eam peruenire non possit ? uerum.haec non erunt in praeceptis, sed in eorum quae hic obseruanda sunt praemio praeceptorum. quorum quidem praeceptorum contemptus illuc non perducit ad praemium, sed hic studium praecepta seruandi gratia dei tribuit. quae si quid etiam in eis praeceptis minus seruatur, ignoscit, propter quod orando dicimus et: fiat uoluntas tua, et: dimitte nobis debita nostra. hic ergo praeceptum est, ut non peccemus, ibi praemium non posse peccare; hic praeceptum est, ut desideriis peccati non oboediamus, ibi praemium, ut desideria peccati non habeamus; hic praeceptum est: intellegite ergo qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite, ibi praemium est plena sapientia et perfecta cognitio — uidemus enim nunc per speculum in aenigma te, ait apostolus, tunc autem facie ad faciem. nunc co ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum —•;hicpraeceptum est: exultate deo adiutori nostro, et: exultate, iusti, in domino, ibi praemium est exultare perfecto et ineffabili gaudio; postremo in praecepto positum est: beati quiesuriuntetsitiuntiustitiam, in praemio autem: quoniam ipsi saturabuntur. unde, quaeso, saturabuntur, nisi quod esuriunt et sitiunt? quis igitur ita non solum a diuino, sed a sensu quoque abhorret humano, qui dicat in homine tantam esse posse iustitiam, cum ab illo esuritur et sititur, quanta erit, cum ex illa saturabitur? quando autem esurimus sitimusque iustitiam, si fides Christi uigilat in nobis, quid nos nisi Christum esurire ac sitire credendum est? qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, u t, quemadmodum scriptum e s t, qui gloriatur, in domino glorietur. et quia modo in eum non uidentes credimus, ideo sitimus esurimusque iustitiam. quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem, quem cum uiderimus peruenientes utique ad speciem, exultabimus gaudio inenarrabili et tunc iustitia saturabimur, quia nunc ei desiderio pio dicimus: saturabor, cum manifestabitur gloria tua.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.16","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.16"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.18","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.18"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}