{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.6","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.6","ref":"3.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":206,"text":"Quibus ita se habentibus ex his etiam illa quae deinceps nobis obiciunt refelluntur. quis enim catholicus dicit, quod nos dicere iactitant, 'spiritum sanctum adiutorem uirtutis in testamento uetere non fuisse', nisi cum uetus testamentum sic intellegimus, quemadmodum dixit apostolus: a monte Sina in seruitutem generans ? sed quia in eo praefigurabatur nouum, qui hoc intellegebant tunc homines dei secundum distributionem temporum ueteris quidem testamenti dispensatores et gestatores, sed noui demonstrantur heredes. an uero illum ad testamentum nouum negabimus pertinere, qui dicit: cor mundum erea in me, deus, et spiritum rectum innouain uisceribus meis? aut illum qui dicit: posuit super petram pedes meos et direxit gressus meos et in misitin os meum can ticum nouum, hymnum deo nostro? uel illum ante testamentum uetus, quod est a monte Sina, patrem fidelium, de quo dicit apostolus: fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo inritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: 'et seminibus' tamquam in multis, sed tamquam in uno: 'et semini tuo', quod est Christus. hoc autem dico, inquit, testamentum confirmatum a deo quae post quadrigentos et triginta annos facta est lex non infirmat ad euacuandam promissionem. si enim ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donauit deus?","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.5","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.5"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.7","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.7"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}