{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.14","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.14","ref":"4.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":416,"text":"Ita namque illis tumor ipse aures? cordis obstruxit, ut non audiant: quid enim habes quod non accepisti? non audiant: sine me nihil potestis facere, non audiant: caritas ex deo est, non audiant: deus partitus est mensuram fidei, non audiant: spiritus ubi uult spirat et: qui spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, non audiant: nemo potest uenire ad me, nisi fueritei datum apatremeo, non audiant quod Hesdras scribit: benedictus est dominus patrum nostrorum, qui haec deditin cor regis, clarificare domum suam, quae est in Hierusalem, non audiant quod per Hieremiam dominus dicit: et timorem meum dabo in cor eorum, ut a me non recedant, et uisitabo eos, ut bonos eos facia m, maximeque illud per Ezechiel prophetam, ubi prorsus deus ostendit nullis se hominum bonis meritis prouocari, ut eos bonos faciat, id est oboedientes mandatis suis, sed potius haec eis se retribuere bona pro malis propter se ipsum hoc faciendo, non propter illos. ait enim: haec dicit dominus: ego facio non propter uos, domus Israhel, sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc. et sanctificabo nomen meum magnum, quod profanatum est ingentibus et profanastisin medio eorum, et scient gentes quia ego sum dominus, dicit Adonai dominus, cum sanctificatus fuero in uobis ante oculos eorum. et accipiam uos de gentibus et congregabo uos ex omnibus terris et inducam uos in terram uestram. et aspergam super uos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inmunditiis uestris, et mundabo uos et dabo uobis cor nouum et spiritum nouum dabo in uobis; et auferetur cor lapideum de carne uestra, et dabo uobis cor carneum. et spiritum meum dabo in uobis et faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis et iudicia meaobseruetisetfaciatis. et post aliquanta per eundem ipsum prophetam: non propter ubs, inquit, ego facio, dicit dominus deus, notum erit uobis. confundimini et erubescite de uiis uestris, domus Israhel. haec dicit dominus deus: in die quo mundabo uos ex omnibus iniquitatibus uestris, et constituam ciuitates et aedificabuntur deserta et terra exterminata operabitur, pro eo quod exterminata est ante oculos omnis praetereuntis, et dicent: terra illa exterminata facta est sicut hortus uoluptatis, et ciuitates desertae et exterminatae et effossae munitae sed erunt, et scientgentes quaecumquerelictae fuerint in circuitu ucstro, quia ego dominus aedificaui destructas, plantaui exterminatas; ego locutus sum et feci. haec dicit dominus: adhuc hoc inquirar domui Israhel ut faciam eis, multiplicabo eos sicut oues homines, sicut oues sanctas, sicut oues Hierusalem in diebus festis eius; sic erunt ciuitates illae desolatae plenae ouium hominum, et scient quia ego dominus.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.13","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.13"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.15.1-19","label":"4.15.1 to 4.15.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.15.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}