{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.15.20-38","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.15.20-38","ref":"4.15.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.15.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.15.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.15.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":210,"text":"absit. ista enim merita mala sunt, haec munera bona. redduntur itaque malis bona; gratuita ergo, non debita et ideo gratia. e g o, inquit dominus, ego dominus. nonne te ista uox conprimit, o humana superbia, quae dicis: 'ego facio, ut merear a domino aedificari atque plantari' ? nonne audis non propter uos ego facio; ego dominus aedificaui destructas, plantaui exterminatas; ego dominus locutus sum et feci, non tamen propteruos, sed propter nomen meum sane tum ? quis multiplicat sicut oues homines, sicut oues sanctas, sicut oues Hierusalem? quis facit, ut ciuitates illae desolatae plenae sint ouium hominum, nisi ille qui sequitur et dicit: et scient quia ego dominus? sed quibus ouibus hominibus inplet, sicuti est pollicitus, ciuitates, utrum quas inuenit an quas facit ? psalmum interrogemus. ecce respondet, audiamus: uenite, adoremus et procidamus ei, et ploremus ante dominum qui fecitnos, quia ipse est deus noster et nos populus pascuae eius et oues manus eius. ipse igitur facit oues, quibus desolatas inpleat ciuitates. quid mirum ? quando quidem illi unicae oui dicitur, hoc est ecclesiae, cuius membra sunt omnes oues homines: quoniam ego sum dominus qui facio te. quid mihi obtendis liberum arbitrium, quod ad faciendam iustitiam liberum non erit, nisi ouis fueris? qui facit igitur oues homines, ipse ad oboedientiam pietatis humanas liberat uoluntates.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.15.1-19","label":"4.15.1 to 4.15.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.15.1"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.16","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.16"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}