{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.2.15-21","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.2.15-21","ref":"4.2.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.2.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.2.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.2.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":209,"text":"si nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet, ac per hoc et gratiam uniuscuiusque bonum propositum adiuuare, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum'. Laude sanctorum sese contegunt dicentes 'baptisma perfecte homines innouare, si quidem apostolus testis sit, qui per lauacrum aquae ecclesiam de gentibus sanctam fieri inmaculatamque testatur; sanctum quoque spiritum mentes bonas in antiquis adiuuisse temporibus dicente propheta ad deum: spiritus tuus bonus deducet me in uiam rectam; omnes quoque prophetas et apostolos uel sanctos tam noui quam ueteris testamenti, quibus deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula uirtutum iustos fuisse; in futuro autem tempore mercedem esse tam bonorum operum quam malorum; ceterum neminem posse quae hic contempserit illic mandata perficere, quia dixerit apostolus: oportet nos manifestari ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, secundum quod gessit, sine bonum siue malum'. In his omnibus quicquid dicunt de laude creaturae atque nuptiarum ad hoc referre conantur, ut non sit originale peccatum, quicquid de laude legis et liberi arbitrii, ad hoc, ut gratia non adiuuet nisi meritum ac sic gratia iam non sit gratia quicquid de laude sanctorum, ad hoc, ut uita mortalis in sanctis uideatur non habere peccatum nec sit eis necessarium pro dimittendis debitis suis precari deum.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.2.1-14","label":"4.2.1 to 4.2.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.2.1"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.3","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.3"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}