{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.26","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.26","ref":"4.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":342,"text":"Numquid iste sanctus tam memorabilis ecclesiarum in uerbo ueritatis instructor liberum arbitrium negat esse in hominibus, quia totum deo tribuit quod recte uiuimus? numquid legem dei culpat, quia non ex ipsa iustificari hominem significat, quando quidem quod illa iubet, a domino deo precibus impetrandum esse declarat ? numquid sub nomine gratiae fatum asserit, quamuis dicat 'in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit'? numquid sicut isti spiritum sanctum adiutorem ita credit esse uirtutis, tamquam ipsa uirtus, quae hoc adiuuatur, oriatur ex nobis, quando nostrum nihil esse asserens propter hoc apostolum dixisse commemorat: quid enim habes, quod non accepisti ? uirtutemque excellentissimam, hoc est patientiam, non a nobis dicit incipere ac deinde adiuuari spiritu dei, sed ab ipso caput, ab ipso originem sumere? postremo nec propositum bonum nec studium uirtutis nec mentes bonas sine dei gratia incipere esse in hominibus confitetur, cum dicit 'in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit'. quid tam in libero arbitrio constitutum, quam quod lex dicit non adorandum idolum, non moechandum, non homicidium perpetrandum? ista autem sunt atque huiusmodi crimina, quae si quisque commiserit a corporis Christi conununione remouetur. et tamen si beatissimus Cyprianus his non committendis existimaret nostram sufficere uoluntatem, non sic intellegeret quod in oratione dominica dicimus: panem nostrum cotidianum da nobis hodie, ut hoc nos petere adseueraret, nc intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur. respondeant certe heretici noui, quid bonorum meritorum praecedat in hominibus inimicis nomini christiano. non solum enim non habent bonum, sed habent etiam pessimum meritum. et tamen etiam sic Cyprianus intellegit, quod in oratione dicimus: fiat uoluntas tua in caelo et interra, ut et pro ipsis, qui propter hoc terra intelleguntur, oremus. oramus ergo non solum pro nolentibus, uerum etiam pro repugnantibus et obpugnantibus. quid ergo petimus, nisi ut fiant ex nolentibus uolentes, ex repugnantibus consentientes, ex obpugnantibus amantes ? a quo nisi ab illo, de quo scriptum est: praeparatur uoluntas a domino ? discant esse catholici qui dedignantur, si quid mali non faciunt et si quid boni faciunt, non in se ipsis, sed in domino gloriari.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.25.23","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.25.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.25.23"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.27.1-9","label":"4.27.1 to 4.27.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.27.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}