{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.29","citation":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.29","ref":"4.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021"},"verse":false,"words":364,"text":"Sed iam gloriosissimo martyri Cypriano ad istos cumulatius redarguendos beatissimum addamus Ambrosium. quoniam et ipsum Pelagius; ita laudauit, ut ne ab inimicis quidem in eius libris quod reprehenderetur diceret inueniri. quoniam ergo Pelagiani dicunt non esse originale peccatum, cum quo nascantur infantes, et catholicis, qui eis pro antiquissima et firmissima ecclesiae fide resistunt, heresis Manicheae crimen obiciunt, respondeat eis de hac re homo dei catholicus et ab ipsoPel.ogio in ueritate fidei laudatus Ambrosius. qui cum Esaiam prophetam exponeret ait: idcirco Christus in maculatus, quia nec ipsa quidem nascendi solita condicione maculatus est. et alio loco in eodem opere loquens de apostolo Petro: ipse sc, inquit, obtulit. quod ante putabat esse peccatum, lauari sibi non solum pedes, sed et caputposcens, quod ilico intellexisset lauacro pedum, qui in primo lapsi sunt homine, sordem obnoxiae successionis aboleri. item in eodem opere: seruatum est igitur, inquit, ut ex uiro et muliere, id est per illam corporum commixtionem, nemo uideatur expers esse delicti; qui autem expers delicti, expers etiam huiusmodi conceptionis. item contra Nouatianos scribens: omnes homines, inquit, sub peccato nascimur. quorum ipseortusin uitio est, sicut habes lectum dicente Dauid: 'ecce in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater m e a'. item in Apologia prophetae Dauid: antequam nascam u r, inquit, maculamur contagio et ante usuram lucis originis ipsius excipimus iniuriam, in iniquitate concipimur. item de domino loquens: dignum et et enim fuit, inquit, ut qui non erat habiturus corporeae peccatum prolapsionis nullum sentiret generationis naturale contagium. merito ergo Dauid flebiliter in se deplorauit ipsa inquinamenta naturae et quod prius inciperetin homine macula quam uita. item De arcaNoe: per unum, inquit, dominum Iesum salus uentura nationibus declaratur, qui solus potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex uirgine, qui generationis obnoxiae priuilegio minime teneretur. 'ecce', inquit, 'in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea', dicit is qui iustus prae ceteris putabatur. quem igitur iam iustum dixerim nisi horum liberum uinculorum, quem naturae communis uincul anon teneant? ecce uir sanctus, Pelagii quoque testimonio in fide catholica probatissimus, Pelagianos negantes originale peccatum tanta manifestatione redarguit nec tamen cum Manicheis uel deum nascentium conditorem negat uel nuptias, quas deus instituit et benedixit, accusat.","prev":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.28.9-16","label":"4.28.9 to 4.28.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.28.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.28.9"},"next":{"citation":"Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.30","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.30"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}